Home | El instituto

Gymnasium Weissericiense, schola nostra

Gymnasium Weissericiense sub monte "Windberg" situm est. Schola in media parte municipii "Freital" iuxta "Weisseritz" flumen positum est. "Freital", municipium Saxonicum, finem urbis "Dresden", capitis Saxoniae, tangit, circa decem chiliometra ab media urbe "Dresden" remotum.
Hic prope mille discipuli et discipulae discunt et paene centum magistri docent.

Schola consistit ex tribus aedificiis:
Aedificium capitale "Kröni" in via, quae "Krönertstraße" appellatur, "Pesta" in via, quae "Pestalozzistraße" appellatur, "Johanna" in via, quae "Johannisstraße" appellatur.

Aedificium capitale "Kröni": Hic princeps scholae sedem habet et discipuli veteres discunt. Praeterea discipulis bibliotheca locuples usui est. Ibi et computatoria moderna et multi libri inveniuntur. Taberna parva discipulos magistrosque ad gustandum invitat.

Cui aedificio finitimum est aedificium "Pesta". Hic classes 8. - 10. docentur. Id aedificium nuper renovatum modernissimum est.

Aedificium "Johanna" classes 5. -7 continet. Flumen "Weisseritz" ponte transgrediens ad hunc locum pervenies. Ibi discipuli ab arboribus cincti docentur.

Multae et variae disciplinae offeruntur. Inter has eae linguae sunt:

In muro aedificii capitalis inscriptum est: "Lux, Amor, Vita".

Visita, si placet, nostrum Gymnasium Weissericiense!

K. Kojtschke, M. Tinschert, T. Tiessen scripserunt